monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae. <<<     >>> EPISTOLA LVII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Post nequissimum decessorem Anastasium, Corinthios sic regat, ut praecedentis contagii omnes abstergat maculas. Concedit pallii usum. Hortatur ut in subiectis sibi locis simoniam compescat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVI. AD STEPHANUM ABBATEM. Laudat de ordine congregationis, quem ut servet sollicite, hortatur. Gratias agit de cochlearibus ac circulis.

1 Gregorius Stephano abbati.
2 Laetos nos relatio Augustini servi Dei praesentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet vigilantem esse narravit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem unanimes vivere ac concordes affirmat.
3 Et quoniam praepositorum bonitas subiectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur ut in bonis te semper operibus gratia suae pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicae fraudis tentatione custodiat, et tecum in charitate et placita sibi vivere conversatione concedat.
4 Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime Fili, hortamur ut sollicitudinem tuam vigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providendi custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat; quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris, et praemia labori tuo gratia sua rependat, et tibi aeternae vitae desideria multiplicet.
5 Cochleares vero et circulos quos direxisti suscepimus, et charitati tuae gratias agimus, quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum quae sunt necessaria transmisisti.
Gregorius Magnus HOME