Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae.
1 | Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. |
2 | Apostolicae sedis benevolentia et antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Ravennati Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum. |
3 | Quo non aliter te uti memineris, nisi in propria tuae civitatis dimissis iam filiis Ecclesia, procedens a salutatorio ad sacra missarum solemnia celebranda; peractis vero missis, idem in salutatorio rursum curabis deponere. |
4 | Extra Ecclesiam vero non amplius illo tibi, nisi quater in anno, in litaniis quas ad decessorem tuum Ioannem expressimus, uti permittimus, hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis huiusmodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem largiente Domino percepisti, ita etiam morum atque actuum probitate ad Christi gloriam susceptum adornare contendas officium. |
5 | Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad huiusmodi corporis habitum mentis quoque tuae bona concordent. |
6 | Omnia etiam privilegia, quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae, nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere. |