monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LV. AD CHILDEBERTUM REGEM. Virgilio se vices suas et pallium regis petitu concessisse; hortatur vicissim ut illi faveat in prohibenda simonia, et ne ex laicis repente fiant episcopi. <<<     >>> EPISTOLA LVI. AD MARINIANUM EPISCOPUM Pallii usum concedit, firmat privilegia Ravennatis Ecclesiae.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum.

1 Gregorius Protasio episcopo de Aquis Galliae.
2 Quantus in vobis beati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri praerogativa, sed etiam devotio, quam circa utilitates Ecclesiae ipsius geritis, patefecit.
3 Quae quia Augustino servo Dei praesentium latore cognovimus referente, de affectu et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobiscum vos esse monstratis; quippe erga quos charitatem fraternam, ut convenit exhibetis.
4 Ut igitur bona quae de vobis praedicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas praedecessor eius per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit, et apud se retinuit, ad nos, quia pauperum res sunt, studeat destinare.
5 Qui si forte aliquo se modo, quod non credimus, excusare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res sancti Petri et pauperum eius apud se retinere debeat imminere.
6 Sed etsi fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate quam pro voluntatis vestrae devotione beatus Petrus apostolus, cuius amore haec facitis, sua vobis et hic et in futura vita intercessione respondeat.
7 Candidum presbyterum communem filium, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestrae magnopere commendamus. (Vide sup. ep. 33.)
Gregorius Magnus HOME