monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat. <<<     >>> EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LV. AD CHILDEBERTUM REGEM. Virgilio se vices suas et pallium regis petitu concessisse; hortatur vicissim ut illi faveat in prohibenda simonia, et ne ex laicis repente fiant episcopi.

1 Gregorius Childeberto regi Francorum.
2 Laetos nos excellentiae vestrae vehementer fecit epistola, quae pia vos affectione de honore et reverentia sacerdotali testatur esse sollicitos.
3 Hinc etenim cunctis ostenditis fideles Dei vos esse cultores, dum sacerdotes ipsius grata ac debita veneratione diligitis, et Christiana devotione quidquid ad eorum augmentum pertinet agere festinatis.
4 Unde et gratanter ea quae scripsistis accepimus, et quae voluistis animo libenti concessimus; atque ideo fratri nostro Virgilio, Arelatensis civitatis episcopo, vices nostras iuxta antiquum morem et Excellentiae vestrae desiderium Deo favente commisimus, cui etiam et pallii usum, sicut prisca habuit consuetudo, concessimus.
5 Sed quia aliqua ad nos perlata sunt, quae et omnipotentem Deum nimis offendunt, et quamplurimum sacerdotii honorem reverentiamque confundunt, quaesumus ut potestatis vestrae annitente censura modis omnibus emendentur, ne dum laudandae devotioni vestrae res temerariae ac perversae repugnant, aliorum, quod absit, culpa aut regnum vestrum gravetur, aut anima.
6 Pervenit autem ad nos, obeuntibus episcopis, quosdam ex laicis tonsurari, atque ad episcopatum praecipiti saltu conscendere.
7 Et qui discipulus non fuit, inconsiderata ambitione magister efficitur.
8 Et quoniam quod possit docere non didicit, sacerdotium tantummodo gerit in nomine, nam laicus in sermone pristino perseverat et opere.
9 Quomodo ergo pro aliorum peccatis intercessurus est, qui sua primitus non deflevit? Talis enim Pastor non munit gregem, sed decipit, quia dum contradicente verecundia non potest aliis hoc quod ipse non facit suadere, quid est aliud nisi ut plebs dominica praedonibus populanda remaneat, et inde sumat interitum, unde salutiferae protectionis magnum debuit habere subsidium? Quod quam pravum sit, quamve perversum, ex sua quoque ordinatione excellentiae vestrae celsitudo perpendat.
10 Certum namque est non vos ante exercitui ducem praeponere, nisi vobis labor eius fidesque constiterit, nisi eum anteactae vitae virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit.
11 Si vero non aliis nisi huiusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bene rei comparatione colligitur.
12 Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia ducatum sibi sacerdotes arripiunt qui exordium religiosae militiae non viderunt.
13 Simul autem et illud valde exsecrandum nobis est nuntiatum, quod sacri ordines per simoniacam haeresim, id est accepto praemio, conferuntur.
14 Et quia pestiferum nimis est, et sanctae Ecclesiae universali contrarium, in sacrum quempiam ordinem non meritis, sed pretio collocari, hortamur ut tam detestabile facinus de regno suo excellentia vestra prohiberi praecipiat.
15 Nam ipse se ad hoc officium ostendit prorsus indignum, qui donum Dei pecunia mercari non metuit, et commodis praesumit appetere quod habere per gratiam non meretur.
16 Haec igitur, praecellentissime fili, idcirco admoneo, quia animam vestram salvari desidero.
17 Quae etiam dudum scriberem, si voluntatem meam innumerae occupationes minime praepedissent.
18 At postquam se congruum rescribendi tempus ingessit, quod facere me oportuit non omisi.
19 Salutantes itaque excellentiam vestram, paternae charitatis affectu petimus ut cuncta quae suprascripto fratri et coepiscopo nostro fieri servarique mandavimus favoris vestri praesidio compleantur, ne cuiusquam ea aliquo modo elatione aut superbia convelli permittatis.
20 Sed sicut a praedecessore sub gloriosi patris vestri regno servata sunt, ita quoque auxilio vestro sollicita et modo devotione serventur.
21 Oportet ergo ut hoc nobis vicarie rependatur, et sicut nos vestram implere non distulimus voluntatem, ita et vos propter Deum et beatum Petrum apostolorum principem nostra faciatis in omnibus servari statuta, quatenus excellentiae vestrae laudabilis et Deo placita se circumquaque tendat opinio.
22 Data die 12 mensis Augusti, indict. 13.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat. <<<     >>> EPISTOLA LV. AD PROTASIUM EPISCOPUM. Ut Virgilium Arelatensem de pensionibus Romam mittendis urgeat, et Candidum habeat commendatum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55