Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat.
1 | Gregorius Desiderio Viennensi, et Syagrio Augustodunensi, episcopis Galliae a paribus. |
2 | De fraternitatis vestrae sincera charitate bene confidimus quod amore beati Petri apostolorum principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, praesertim dum causae qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere, et laborare magis optetis. |
3 | Indicamus itaque sanctitati vestrae, nos Augustinum servum Dei, praesentium portitorem, cuius zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse; cuius relatione quid sibi iniunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus in quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adiutores, sicut decet et convenit, possitis existere. |
4 | Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona quae de vobis opinione narrante didicimus, vera esse opere comprobemus. |
5 | Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum Ecclesiae nostrae commisimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus. |