monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor. <<<     >>> EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIV. AD UNIVERSOS REGNI CHILDEBERTI EPISCOPOS. Virgilio Arelatensi, cui vices suas commisit, obediant; ab eo vocati veniant ad synodum; nec ad longinqua loca sine illius auctoritate pergant.

1 Gregorius universis episcopis Galliarum qui sub regno Childeberti sunt.
2 Ad hoc dispensationis divinae provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum.
3 Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo servaret.
4 Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, et sunt archangeli, liquet quod non sunt aequales, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero.
5 Si ergo inter hos qui sine peccato sunt ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere, cui novit etiam angelos obedire? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna, et Deo placita dilectione sinceritas.
6 Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, idcirco opportunum esse perspeximus in Ecclesiis quae sub regno praecellentissimi filii nostri Childeberti regis sunt, secundum antiquam consuetudinem, fratri nostro Virgilio Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere, quatenus et catholicae fidei integritas, id est sanctarum quatuor synodorum, Deo protegente, sollicita devotione servetur; et si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio, auctoritatis suae vigore, vicibus nempe sedis apostolicae functus, discreta moderatione compescat.
7 Cui etiam iniunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum in quo aliorum praesentia opus sit, congregatis sibi in numero competenti fratribus et coepiscopis nostris, salubriter hoc servata aequitate discutiat, et canonica integritate definiat.
8 Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit cuius vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine iudicio sedis apostolicae indigeat, examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.
9 Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus, quoties oportere perspexerit, pro facienda collatione aptis debeant episcopi temporibus convenire, hortamur ut nullus mandatis eius inobediens esse praesumat, nec communi congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit, aut cuiusdam cum causae iusta excusatio minime venire permiserit.
10 Hi tamen qui prohibente aliqua necessitate nequeunt in synodum convenire, loco suo presbyterum aut diaconum dirigant, quatenus quae a nostro vicario, Deo auxiliante, fuerint definita, ad eum qui absens est per ipsum quem miserit fida relatione perveniant, ut inconvulsa firmitate serventur, et nullius ea audeat occasionis excusatio violare.
11 Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos, ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris et coepiscopi nostri Virgilii auctoritate tentet aliquo modo proficisci, scientes quia et praedecessorum nostrorum, qui vices suas eius praedecessoribus concesserunt, sic procul dubio mandata definiunt.
12 Hortamur praeterea ut de officio suo sit quisque vestrum sollicitus, ut qui promissam cupit mercedem pastionis accipere commissum sibi gregem sollicitudine et oratione custodiat, ne lupus insidians oves creditas invadendo dilaniet, et sit in retributione poena pro munere.
13 Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantia faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae, et in una vos concedat magnopere retineri concordia.
14 Nuntiatum vero nobis est quod per simoniacam haeresim ad sacros quidam ordines adducantur, et hoc suprascripto fratri et coepiscopo nostro Virgilio per omnia prohibendum mandavimus; quod ut vestra fraternitas cognoscat et studiose custodiat, et ipsa coram vobis est epistola relegenda.
15 Data die 12 mensis Augusti, indict. 13.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor. <<<     >>> EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM ET SYAGRIUM EPISCOPOS. Augustinum et Candidum commendat.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54