monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohibeat, et ne ex laicis repente fiant episcopi. De pallii usu, et quatenus vices apostolicas obire debeat.

1 Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.
2 O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat.
3 Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas etiam ligat, ut ab amantis mente dissolvi iam nequeant.
4 Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te esse reperio, sicut mihi de te, et hi qui ex Gallicanis partibus veniunt, et epistolae tuae ad me directae verba testantur.
5 Quod vero in eis, iuxta antiquum morem, usum pallii ac vices sedis apostolicae postulasti, absit ne aut transitoriae potestatis culmen, aut exterioris cultus ornatum in vicibus nostris ac pallio quaesisse te suspicer.
6 Sed quia cunctis liquet unde in Galliarum regionibus fides sancta prodierit, cum priscam consuetudinem sedis apostolicae fraternitas vestra repetit, quid aliud quam bona soboles ad sinum matris recurrit? Libenti ergo animo postulata concedimus, ne aut vobis quidquam de debito honore subtrahere, aut praecellentissimi filii nostri Childeberti regis petitionem contempsisse videamur.
7 Sed iam nunc studio maiori res indiget, ut cum honor crescit, etiam sollicitudo proficiat, et erga caeterorum custodiam vigilantia excrescat, vitae quoque merita subiectis in exemplum veniant, et nunquam sua per suscepti honoris gratiam, sed lucra coelestis patriae vestra fraternitas exquirat.
8 Nostis enim quid beatus apostolus gemens dicat: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Christi Iesu (Philip. II, 21).
9 Quibusdam namque narrantibus (Grat. 1, q. 1, c. 117), agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat.
10 Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit.
11 Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 12).
12 Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere.
13 Ex quo, ut praedixi, malo iam innuitur quid sequatur.
14 Quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo iudice, cathedrae ceciderunt.
15 Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur.
16 Nam ipse quoque qui pretio ad sacrum ordinem perducitur, iam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit.
17 Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Et cum prima simoniaca haeresis sit contra sanctam Ecclesiam exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat provehendo agit ut haereticus fiat? Alia quoque nobis res est valde detestabilis nuntiata, quod quidam ex laico habitu, per appetitum gloriae temporalis, defunctis episcopis, tonsurantur.
18 et fiunt subito sacerdotes.
19 Qua in re iam notum est qualis ad sacerdotium venit qui repente de laico habitu ad sacrum transit ducatum.
20 Et qui miles nunquam exstitit, dux religiosorum fieri non pertimescit.
21 Quam iste praedicationem habiturus est, qui fortasse nunquam audivit alienam? Aut quando aliena mala corrigat, qui necdum sua flevit? Et cum ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire prohibeat, sciendum nobis est quia sicut neophytus tunc vocabatur qui adhuc noviter erat plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus, qui adhuc novus est in sancta conversatione.
22 (Grat. dist. 48, c. Sicut.) Scimus autem quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suae humore siccentur, ne si ante pondera quam solidantur accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.
23 Et cum ad aedificium arbusta succidimus, ut prius viriditatis humor exsiccari debeat exspectamus, ne si eis adhuc recentibus fabricae pondus imponitur, ex ipsa novitate curventur, et confracta citius corruant, quae immature in altum levata videbantur.
24 Cur ergo hoc non subtiliter in hominibus custoditur, quod in lignis quoque ac lapidibus tanta consideratione perpenditur? Qua de re necesse est ut vestra fraternitas praecellentissimum filium nostrum Childebertum regem admonere studeat, ut huius peccati maculam a regno suo funditus repellat, quatenus omnipotens Deus tanto illi apud se maiora retribuat, quanto cum conspicit et amare quod ipse diligit, et vitare quod odit.
25 Itaque fraternitati vestrae vices nostras in Ecclesiis, quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, iuxta antiquum morem Deo auctore committimus, singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato.
26 Pallium quoque transmisimus (Grat. dist. 100, c. 6), quo fraternitas tua intra ecclesiam ad sola missarum solemnia utatur.
27 Sicubi autem longius episcoporum quisquam pergere forte voluerit, sine tuae sanctitatis auctoritate ei ad loca alia transire non liceat.
28 Si qua vero inquisitio de fide, vel fortasse aliarum rerum inter episcopos causa emerserit, quae discerni difficilius possit, collectis duodecim episcopis ventiletur atque decidatur.
29 Si autem decidi nequiverit, discussa veritate, ad nostrum iudicium referatur.
30 Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vos in moribus servare concedat.
31 Datum die 12 Augusti, indict. 13.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53