monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LII. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM. Laudat Secundinum episcopum quod Anastasii causam recte discusserit ac finierit. Clericis qui ab Anastasii accusatione destierant, Paulo quidem et Clematio, ignoscit, Euphemio vero atque Thomae sacris ordinibus quos pro sceleris praemio perceperant in perpetuum interdicit. Singulis consueta stipendia vult erogari, et Paulo restitui quidquid in Ecclesiae utilitatem expenderat. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohibeat, et ne ex laicis repente fiant episcopi. De pallii usu, et quatenus vices apostolicas obire debeat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii.

1 Gregorius Pelagio de Turnis, et Sereno de Massilia, episcopis Galliarum a paribus.
2 Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam charitatem religiosi viri nullius commendationis indigeant, quia tamen aptum se scribendi tempus ingessit, fraternitati vestrae nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem praesentium, Augustinum servum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum, auxiliante Domino, direxisse.
3 Quem necesse est ut sacerdotali studio sanctitas vestra adiuvare et sua ei solatia praebere festinet.
4 Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis iniunximus subtiliter indicare, scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia res exigit, commodetis.
5 Candidum praeterea presbyterum communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiae nostrae transmisimus, charitati vestrae in omnibus commendamus.
6 Data die X Kalend. Aug. indictione 14.
Gregorius Magnus HOME