monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant. <<<     >>> EPISTOLA LII. AD PELAGIUM ET SERENUM EPISCOPOS. Commendat Augustinum in Angliam euntem cum sociis, et Candidum rectorem patrimonii.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LII. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM. Laudat Secundinum episcopum quod Anastasii causam recte discusserit ac finierit. Clericis qui ab Anastasii accusatione destierant, Paulo quidem et Clematio, ignoscit, Euphemio vero atque Thomae sacris ordinibus quos pro sceleris praemio perceperant in perpetuum interdicit. Singulis consueta stipendia vult erogari, et Paulo restitui quidquid in Ecclesiae utilitatem expenderat.

1 Gregorius Ioanni archiepiscopo Corinthiorum.
2 Aequitatem atque sollicitudinem Secundini fratris et coepiscopi nostri, quae olim bene nobis est cognita, etiam series indicata monstravit.
3 In qua re valde placuit, laetosque nos reddidit, quia in causa Anastasii quondam episcopi, quam ei examinandam iniunximus, vigilantiam suam et diligenter exercuit, et cognita crimina, ut iustitia poscebat et oportuit, iudicavit.
4 Sed in his omnibus gratias omnipotenti Deo referimus, qui, desistentibus quibusdam accusatoribus, cognitioni eius veritatem, ne tantorum causa facinorum latere potuisset, ostendit.
5 Quoniam vero in eadem sententia in qua suprascriptum Anastasium iuste damnatum constat atque depositum sic quasdam suprascriptus frater et coepiscopus noster ultus personas est, ut nostro arbitrio reservaret, idcirco quid de eis tenendum servandumque sit praesenti epistola signare perspeximus.
6 Paulum itaque diaconum (Grat. 2, q. 4, c. 6) latorem praesentium, quamvis culpa sua vehementer confundat atque redarguat, quod deceptus promissione, ab accusatione nuper depositi quondam episcopi sui destiterit, et cupiditatis studio silere contra animam suam potius quam prodere vera consenserit, tamen quia pios plus nos esse convenit quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus, atque eum in ordine locoque suo recipiendum esse censemus.
7 Nam ei a tempore prolatae sententiae afflictionem quam pertulit credimus ad vindictam huius posse culpae sufficere. Euphemium vero atque Thomam (Grat. ibid.), qui pro deserenda accusatione sacros ordines acceperunt, eisdem sacris privatos ordinibus esse atque ita sicuti sunt depositi volumus permanere, nec unquam eos sub qualibet excusationis specie sacros in ordines revocari decernimus.
8 Nam nimis indignum, et contra ecclesiasticae regulam disciplinae est, ut honore, quem non ex meritis sed pro sceleris praemio perceperunt, fungantur.
9 Quia tamen plus misericordiae quam districtae nos convenit operam dare iustitiae, eosdem Euphemium atque Thomam in ordine locoque tantummodo unde ad ordines sacros promoti fuerant volumus revocari, et cunctis diebus vitae suae eorumdem locorum continentiam sicut consueverant ante percipiant.
10 Clematium vero lectorem similiter benignitatis intuitu in ordinem locumque suum revocandum esse constituo.
11 Quibus etiam omnibus, id est Paulo diacono, Euphemio, Thomae, atque Clematio commoda sua, secundum locum et ordinem in quo quisque eorum est, sicut solitus erat accipere, a praesenti tertia decima indictione vestra fraternitas sine aliqua studeat imminutione praebere.
12 Quia igitur suprascriptus Paulus diaconus multa se pro utilitate Ecclesiae vestrae memorat expendisse, et ut ea possit recipere fraternitatis vestrae solatio desiderat adiuvari, hortamur, ut, si ita est, omni ei possibilitate ad recipienda quae dedit debeatis concurrere, atque vestris cum auxiliis adiuvare, quia nulla ratio patitur ut in his quae pro utilitate generalitatis impendit aliquod sustineat iniuste dispendium.
13 Praeterea tres libras auri, quas, imminente suprascripto fratre et coepiscopo nostro Secundino, eumdem Paulum diaconum pro utilitate vestrae dedisse constat Ecclesiae, fraternitas vestra eas cessante dilatione restituat, ne, quod absit, non rationabiliter, sed sola eum gravare voluntate tantummodo videatur.
Gregorius Magnus HOME