Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LI. AD FRATRES IN ANGLIAM EUNTES. Hortatur Augustini socios ut coeptum in Angliam peragant iter. Augustino quem illis abbatem constituit obediant.
1 | Gregorius servus servorum Dei, servis Domini nostri Iesu Christi. |
2 | Quia melius fuerat bona non incipere quam ab his quae coepta sunt cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi Filii, oportet ut opus bonum quod auxiliante Domino coepistis impleatis. |
3 | Nec ergo vos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed omni instantia omnique fervore quae inchoastis Deo auctore peragite, scientes quod laborem magnum aeternae retributionis gloria sequitur. |
4 | Remeanti autem Augustino praeposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite. |
5 | Scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid in vobis fuerit in eius admonitione completum. |
6 | Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in aeterna me patria videre concedat. |
7 | Quatenus et si vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. |
8 | Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi Filii. |
9 | Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post consulatum eiusdem domini nostri anno decimo tertio, indictione 14. |