Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LI. AD PETRUM ET PROVIDENTIUM EPISCOPOS. Scribit de fide eis satisfacturum se, promittitque Romam venientibus nullam molestiam illaturum.
1 | Gregorius Petro et Providentio episcopis Istriae. |
2 | Deus, qui laetatur in unitate fidelium, et revelat quaerentibus veritatem, cordi vestro, dilectissimi fratres, aperiat quanto vos desiderio in gremio cupiam sanctae universalis Ecclesiae contineri, et in eius manere unitate concordes. |
3 | Quod fore non dubito, si, abiecto contentionis stimulo, satisfieri vobis veraciter de his quibus est dubietas intendatis. |
4 | Remeantis autem Castorii notarii mei relatione edoctus sum fraternitatem vestram ad me habere desiderium veniendi, si promissum fuerit quia nullam molestiam sustinebit. |
5 | Hoc ego cognoscens et opto, et succensus ardore charitatis invito, ut ad me veniendi debeatis laborem assumere, quatenus pariter conferentes, quae vera et Redemptori nostro sunt placita, et communiter loquamur, et modis omnibus teneamus. |
6 | Ego vero, divinae protectionis gratia suffragante, satisfacere vobis de quibus dubitatis paratus sum; et confido de omnipotentis Dei clementia quod ita vobis satisfactio mea interius inhaerebit, ut nihil charitati vestrae de caetero possit ambignum remanere. |
7 | Nam illa quae sanctissimae quatuor synodi sapuerunt atque definierunt, sicuti praedecessor noster sanctissimus Leo papa, ita et nos sapimus, sequimur, ac tenemus, nec ab earum fide aliquo modo dissentimus. |
8 | Sed quia plus persona praesens quam epistola satisfacit, hortor, dilectissimi fratres, ut ad me venire, sicut praefatus sum, debeatis, dummodo ratione percepta a concordia sanctae universalis Ecclesiae dissensio vos nulla dissociet. |
9 | Hoc tamen certa sit vestra charitas, quia vos et cum affectu quo decet suscipio, et cum gratia relaxabo. |
10 | Nec aliquam vos vel quoscunque alios, qui pro hac ad me causa venire voluerint, afflictionem vel molestiam sustinere promitto. |
11 | Sed seu ad consentiendum mihi cor vestrum misericordia divina compunxerit, sive, quod absit, in ea vos durare dissensione contigerit, ad propria vos remeare quando volueritis, iuxta promissionem meam sine laesione vel molestia relaxare curabimus, Mense Augusto, indictione 13. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 37.) |