monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLIX. AD PALLADIUM EPISCOPUM. Mittit reliquias ad dedicationem quatuor altarium in basilica quam Palladius construxerat. <<<     >>> EPISTOLA L. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Reliquias mittit, quas postulabat. Hortatur ut eorum qui his deservient quieti prospiciat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA L. AD IOANNEM ABBATEM. Ad monasterium sancti Andreae proficiscatur, vitiosos coerciturus ac puniturus.

1 Gregorius Ioanni abbati de Regio.
2 Ea quae ad correptionem religiosarum pertinent personarum nos praeterire nec decet, nec convenit.
3 Pervenit itaque ad nos in monasterio sancti Andreae, quod iuxta Vulcanum est positum, multa perpetrari facinora.
4 Atque ideo auctoritatis nostrae praeceptione suffultum ad id te monasterium proficisci necesse est, et omnia quae dicuntur subtili investigatione discutere.
5 Et si ita, quod absit, inveneris, sic in illos regulariter vindicabis, ut digna eos coercitio a pravis et illicitis de caetero doceat actibus abstinere.
Gregorius Magnus HOME