Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLIX. AD LEANDRUM EPISCOPUM. Libros in expositionem beati Iob, et librum Regulae Pastoralis transmittit.
1 | Gregorius Leandro episcopo Hispalensi. |
2 | Quanto ardore videre te sitiam, quia valde me diligis, in tui tabulis cordis legis. |
3 | Sed quia longo terrarum spatio disiunctum te videre nequeo, unum quod mihi de te dictavit charitas feci; ut librum Regulae Pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros quos in expositionem beati Iob iamdudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae communi filio Probino presbytero veniente transmitterem. |
4 | Et tuae quidem caritati in eo opere tertiae et quartae partis Codices non transmisi, quia eos solummodo ex eisdem partibus Codices iam monasteriis dedi. |
5 | Hos itaque sanctitas tua studiose percurrat, et peccata mea studiosius defleat, ne mihi culpae gravioris sit quod quasi scire videor quod agere praetermitto. |
6 | In hac vero Ecclesia quantis causarum tumultibus premor, ipsa charitati tuae epistolae meae brevitas innotescit, quando ei parum loquor, quem magis omnibus diligo. |