monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Ioannem tueatur, et annuo refoveat subsidio. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Agathonem in monasterio suscipiat, si illius uxor similiter converti voluerit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVIII. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Exclusis ob culpas Donato, ob ignorantiam Ioanne, Marinianum sibi probe notum invitum ordinatum esse, quem Andreae commendat.

1 Gregorius Andreae Scholastico.
2 Excellentissimi viri domni Patricii voluntatem in persona Donati archidiaconi implere voluimus; sed quia valde periculosum est animae temere cuiquam manum imponere, curae nobis fuit vitam actusque eius subtili investigatione discutere.
3 Et quoniam multa inventa sunt, sicut eidem domno patricio scripsimus, quae cum procul ab episcopatu removent, Dei iudicium metuentes, in ordinando eo non praevidimus consentire.
4 Sed nec Ioannem presbyterum Psalmorum nescium praesumpsimus ordinare, quia haec eum res minus sui profecto habere studium demonstrabat.
5 His igitur remotis, cum ad eligendum de suis a nobis partes urgerentur, et nullum se habere ad hoc officium faterentur idoneum, maiorque nos una cum eis teneret afflictio, tandem venerabilem fratrem Marinianum presbyterum, quem diu mecum didicere in monasterio conversatum, communi concordantique voce atque consensu saepius petiverunt.
6 Cui refugienti diversis modis vix aliquando potuit suaderi ut eorum praeberet petitioni consensum.
7 Et quia bene nobis eius vita est cognita, atque in lucrandis animabus illum novimus esse sollicitum, nullam in ordinatione ipsius moram attulimus.
8 Gloria itaque vestra eum sicut decet suscipiat, novitatique eius consolationis auxilium porrigat.
9 Nam omnibus, sicut nostis, cuiuslibet officii valde onerosa est novitas.
10 Ego autem magnam confidentiam habeo quia omnipotens Deus, qui eum dignatus est suo gregi praeponere, et ad interiora illum curanda exacuet, et ad exteriora gerenda gratiae suae pietate confortabit.
11 Sed quia post longa quietis otia, eius, ut praediximus, novitas procul dubio perturbatur, peto, ut cum venerit tempestatum saecularium procellas fugiens, semper apud vestram mentem portum quietis inveniat, et de vestrae bono charitatis hilarescat.
12 Quantum vero vobis cum illo convenire valeat, citius cognoscetis, quia ad episcopatum venit invitus.
Gregorius Magnus HOME