monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVII. AD MASTALONEM. Ipsius pro Ecclesiae unitate zelum laudat. A procuranda schismaticorum reversione non deterreatur. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Exclusis ob culpas Donato, ob ignorantiam Ioanne, Marinianum sibi probe notum invitum ordinatum esse, quem Andreae commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Ioannem tueatur, et annuo refoveat subsidio.

1 Gregorius Leoni episcopo Fanensi.
2 Sicut schismatici pravo studio perdurantes, obiurgandi detestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiae redeuntes, consolandi, et nihilominus refovendi.
3 Quia igitur Ioannes religiosus praesentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiae ab errore Histricorum Deo miserante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, ut eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere.
4 Cui etiam ne possit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi praevidimus annis singulis consulendum.
5 Quia ergo vestrae sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur.
Gregorius Magnus HOME