monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD LEONEM EPISCOPUM. Reversum ab Histricorum schismate Ioannem tueatur, et annuo refoveat subsidio.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVII. AD MASTALONEM. Ipsius pro Ecclesiae unitate zelum laudat. A procuranda schismaticorum reversione non deterreatur.

1 Gregorius Mastaloni.
2 Responsalium nostrorum relatione comperimus quod pro amore unitatis Ecclesiae tantus vos divini zeli ardor accenderit, ut quoscunque valueritis, non desinatis ad sinum matris Ecclesiae revocare, atque, ut bonus fidelisque famulus lucrum quotidie de accepto dono tuo.
3 Domino et Redemptori nostro cum summa mentis intentione facere non desistatis.
4 Et quidem venientem ad nos, ut potuimus, ex corporalis visus ostensione didicimus; bonum vero quod ex divina inspiratione in mentis tuae charitate manebat occultum desiderabilius nunc operis attestatione cognoscimus.
5 Unde divinae misericordiae gratias ineffabili laude reddentes, hortamur dilectionem tuam, atque quibus valemus admonitionibus confortamus, ut quantum se acceptum talentum occultantis poena perturbat, tantum lucrum facientium, atque per hoc de coelestis regni perceptione laetantium, dominicae vocis invitatio te desiderabiliter appetenda corroboret.
6 Scire te namque, dilectissime Fili, convenit, quod fructus huius quem apprehendisti studii retributionis suae non careat fine.
7 Et ideo praepedientium te nulla, vel si est, debet contrarietas perturbare, quia quanto ex difficultate causae bonum perfici, Domino cooperante, valuerit, tanto tibi erit et gloriosior retributionis spes.
8 Excellentior namque nascitur ex desperatione victoria quaecunque fuerit laboris nimii adepta sudoribus.
9 Cognovimus etiam quod Theodosius filius noster, tui sequax, bonique cooperator studii, pariter tecum in sollicitudine lucrandarum animarum solerter invigilet.
10 Cui omnipotentem Deum intercessione beati Petri apostolorum principis retributorem citius esse confidimus.
Gregorius Magnus HOME