Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVI. AD FELICEM EPISCOPUM. Cathedram suam e monasterio faciat amoveri, nec illic missas publicas denuo peragat.
1 | Gregorius Felici episcopo Pisaurensi. |
2 | Miramur fraternitatem vestram, ut serie praecepti neglecta, quod ad vos sanctae memoriae decessor meus dederat, monasterium a Ioanne praesentium portitore constructum, aliter quam antiquae consuetudinis usus exigit, consecrares. |
3 | Dum etiam in eodem praecepto inter alia mandatum sit ut locum ipsum absque missis publicis dedicares, et, ut ad nos pervenit, cathedra posita, sacra illic publice missarum solemnia celebrantur. |
4 | Quod si verum est, his vos hortamur affatibus, ut, omni excusatione cessante, cathedram vestram exinde amoveri modis omnibus faciatis, nec denuo illic missas publicas peragatis. |
5 | Sed, sicut et consuetudo et praecepti tenor eloquitur, si missas ibidem sibi celebrari voluerint, a te presbyter dirigatur. |
6 | In eodem autem monasterio congregationem servorum Dei, sicut praedictus Ioannes et petiit et nunc est, et cum Dei gratia semper volumus permanere. |
7 | Calicem vero quem sibi a fraternitate vestra ablatum innotuit, ei, si ita est, restituere festinate. |
8 | Haec ergo sanctitas vestra ita studeat adimplere, ut denuo ad nos praedictus portitor pro hac causa necessitatem remeandi non habeat. |