Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLVI. AD BASILIUM. Laudat eius zelum pro Ecclesiae unitate. Ipsum excitat ne a procuranda schismaticorum reversione deterreatur.
1 | Gregorius Basilio. |
2 | Multum cor nostrum vestrae magnitudini congaudet, quod sic vos studiosos in vestris actibus invenimus, ut vobis et apud homines gloriam, et apud omnipotentem Deum praemia mercedis acquiratis. |
3 | Inter alia igitur laudanda quae agitis qualiter vos contra Istricorum schisma pro unitate Ecclesiae amoris olim fervor accenderit, et multorum testificatione, et nostrorum modo plene relatione cognovimus. |
4 | Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et affectu vos implere tribuat, quod velle concessit. |
5 | Quia ergo hac in re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur, paterna vos dilectione salutantes hortamur, ut opportunitate occasionis inventa, efficaciam vestram exercere enixius debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit, omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum de reversione errantium adiuvante Domino compleatis. |
6 | Praesentium vero portitorem Castorium chartularium nostrum, quem pro quibusdam illic causis transmisimus, magnitudo vestra, ut bona sua multiplicet, suis in omnibus studeat solatiis adiuvare. |
7 | Omnipotens Deus sua vos protectione cum filiis et omni domo vestra ab omni adversitate tueatur atque custodiat, vobisque et praesentis vitae prosperitatem, et laetitiam futurae concedat. |