monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLIV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. Facultatem tribuit Ecclesiam dedicandi. Fundatorum illius donationes confirmat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLV. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Castorium chartularium commendat.

1 Gregorius Andreae scholastico.
2 Qualiter de gloriae vestrae debeamus sinceritate praesumere, cognitae devotionis qualitas, quam beato Petro apostolorum principi olim exhibuistis ostendit.
3 Cuius licet causis mente vos adesse promptissima confidamus, non tamen ab re est si ea quae sponte egistis nostra ex abundanti epistola deposcamus.
4 Atque ideo salutantes, paternae charitatis affectu petimus, ut quia latorem praesentium Castorium chartularium nostrum pro necessariis illic causis direximus, vestra eum ope in omnibus adiuvetis, atque illi bonitatis vestrae consilio, quocunque necesse fuerit, concurratis, quatenus fultus Christianitatis vestrae solatio, ad explenda quae sibi iniuncta sunt solers et idoneus possit inveniri.
5 Sic etenim et vos quae vestra sunt facitis, et nos pro vobis enixius orare compellitis.
6 Omnipotens Deus gratiae suae vos tuitione praemuniat, et ita actus vestros in suo sicut desideratis propitius timore disponat, ut a malis omnibus hic exuat, et ad gaudia vos aeterna perducat.
Gregorius Magnus HOME