2 | Quamvis causa fuerit quae fraternitatis vestrae animos ad iracundiam non immerito provocaret, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, nec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos iurgium a charitatis valeat connexione disiungere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ante dicti viri omnimodo in dulcedine et Deo placita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permittatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud eum missas priorem gratiam reformare. |