Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. De visitatione Ariminensi melius procuranda.
1 | Gregorius Leontio episcopo, visitatori Ariminensis Ecclesiae. |
2 | Clero Ariminensis Ecclesiae (Grat. 18, q. 2, c. 6), cuius visitator es, conquerente comperimus quod remotis omnibus, fraternitas tua hominibus suis patrimonii eius gubernationem caeterasque utilitates commiserit peragendas. |
3 | Quod si ita est, querelam eiusdem cleri ineptam esse non credimus. |
4 | Ea de re his te hortamur affatibus, ut omnia quae ad suprascriptam Ecclesiam pertinent, per proprios eius homines, quos ipse praevideris, sive per diaconum latorem praesentium gubernari agique disponas, ut nulla eis adversum te iusta murmurandi relinquatur occasio. |
5 | Si vero quaedam de eis infidelitatis est fortasse suspicio, cum eis quoque homines tuos in actione constitue, ut alterna erga se sollicitudine debeant esse custodes, rationes tibi modis omnibus posituri. |
6 | Quidquid vero de reditibus Ecclesiae ipsius accesserit, quatuor iuxta consuetudinem oportet fieri portiones: unam scilicet quae clero praebenda sit, aliam quae pauperibus. |
7 | De reliquis autem duabus partibus tres fieri volumus, unam sartis tectis profuturam, aliam pro sustentatione sua Castorio proprio episcopo dirigendam, reliquam tibimet retinendam. |
8 | Si quis igitur in suprascriptae Ecclesiae clero dignus fuerit presbyter, vel diaconus, sive in gradu alio ordinari, liberam habebis ex nostra auctoritate eum promovendi licentiam. |
9 | In lucrandis ergo animabus invigila, circa cleri rectitudinem esto sollicitus. |
10 | Utilitates Ecclesiae, cuius visitationem geris, iniuste perire vel deteriorari nulla subreptione permittas, ne, quod absit, et apud Deum perpetui labem periculi, et apud nos reatum culpae possis incurrere. |
11 | Comperimus praeterea aliquot te annonas de publico consequi, et hac ex re verecundia comprimi, atque in causis Ecclesiae, vel defensione pauperum, ut congruit, non esse efficacem. |
12 | Propterea abstinendum est ab hoc quod verecundiam incutit, et stipendiis quae de Ecclesia consequeris debes esse contentus. |
13 | Nam si aliter facere post nostram adhortationem volueris, aliam de te aestimationem habebimus. |
14 | Quippe qui commissos tibi avaritiae militare doces, quos sufficientibus stipendiis instituis non esse contentos. |