monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ad amorem coelestium se huius vitae doloribus impelli. Quos patitur recenset. Sebastianum, quod oblatae ab Anastasio Ecclesiae regimen suscipere noluerit, laudat. Si ad hoc unquam consentire decreverit, petit ut in amore sibi alium non praeponat. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD EULOGIUM ET ANASTASIUM EPISCOPOS. Tum Pelagii decessoris sui, tum suas ad Ioannem, titulum universalis episcopi sibi arrogantem, epistolas mittit. Hortatur enixe ut communi consilio atque uno spiritu illius superbiam insequantur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet.

1 Gregorius Victori episcopo Panormitano.
2 Urbicus abbas monasterii sancti Hermae, quod Panormi situm est, a nobis cum congregatione sua magnopere postulavit in eodem monasterio presbyterum, qui sacra missarum solemnia celebrare debeat, ordinari; et quia huiusmodi non est differenda petitio, fraternitatem vestram scriptis praesentibus necessario duximus adhortandam, ut eum qui ad hoc ministerium de eadem congregatione electus fuerit, cuius vita, mores, et actio tanto possit ministerio convenire, sine mora, auxiliante Domino, debeat consecrari, quatenus nec ille de monasterio suo hac pro causa egredi, nec extraneum sibi ad peragendum sacrum opus cogatur adducere.
Gregorius Magnus HOME