monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut in monasterio presbyterum ordinet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ad amorem coelestium se huius vitae doloribus impelli. Quos patitur recenset. Sebastianum, quod oblatae ab Anastasio Ecclesiae regimen suscipere noluerit, laudat. Si ad hoc unquam consentire decreverit, petit ut in amore sibi alium non praeponat.

1 Gregorius Sebastiano episcopo Sirmiensi.
2 Dulcissima atque suavissima fraternitatis tuae scripta suscepi.
3 Quae mihi, quamvis nunquam desit a corde, sanctitatem tamen vestram, quasi corporaliter praesentem fecerunt.
4 Sed omnipotentem Dominum rogo, ut sua vos dextera protegat, vobisque et hic tranquillam vitam, et quando ei placuerit, praemia aeterna concedat.
5 Sed peto, si illo me amore diligitis, quo praesentem semper amastis, ut pro me enixius exoretis, quatenus omnipotens Deus a peccatorum meorum nexibus me citius solvat, et corruptionis huius pondere exutum suo conspectui liberum existere faciat.
6 Quamvis enim inaestimabilis sit coelestis patriae dulcedo, quae trahat, multi tamen in hac vita dolores sunt qui ad amorem coelestium quotidie impellant.
7 Qui mihi in hoc ipso solum vehementer placent, quia placere in hoc mundo aliquid non permittunt.
8 Quae enim, frater sanctissime, de amici vestri domni Romani persona in hac terra patimur, loqui minime valemus.
9 Breviter tamen dico, quia eius in nos malitia gladios Langobardorum vicit; ita ut benigniores videantur hostes, qui nos interimunt, quam reipublicae iudices, qui nos malitia sua, rapinis atque fallaciis in cogitatione consumunt.
10 Et uno tempore curam episcoporum atque clericorum, monasteriorum quoque et populi gerere, contra hostium insidias sollicitum vigilare, contra ducum fallacias atque malitias suspectum semper existere, cuius laboris, cuius doloris sit, vestra fraternitas tanto verius penset, quanto me qui haec patior purius amat. (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 49.) Praeterea debitum salutationis alloquium solvens, indico quod ad me Bonifacio defensore referente pervenerit, quia vir sanctissimus frater noster domnus Anastasius patriarcha in una suarum civitatum regendam vobis Ecclesiam committere voluit, et consentire noluistis.
11 Quem sensum, ac sapientiam vestram valde ego libenter amplexus sum, laudavi vehementer, et vos felices, me infelicem esse deputavi, qui hoc tali tempore regimen Ecclesiae suscipere consensi.
12 Si tamen animus vester fortasse fratribus condescendendo, et misericordiae operibus intentus ad hoc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium minime praeponatis.
13 Sunt enim in Sicilia insula Ecclesiae vacantes episcopis, et si vobis placet auctore Deo Ecclesiam regere, iuxta beati Petri apostoli limina, cum eius adiutorio melius potestis.
14 Sin vero non placet, feliciter state, ut ista in vobis intentio permaneat, et pro nobis infelicibus exorate.
15 Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad coelestia vos dona perducat.
16 (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 13.)
Gregorius Magnus HOME