monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac nimium gravari. Etsi minus in Italiae expensas haberetur pecuniae, compescendos tamen oppressorum gemitus. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM. Ad amorem coelestium se huius vitae doloribus impelli. Quos patitur recenset. Sebastianum, quod oblatae ab Anastasio Ecclesiae regimen suscipere noluerit, laudat. Si ad hoc unquam consentire decreverit, petit ut in amore sibi alium non praeponat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas.

1 Gregorius Rufino episcopo Vivonensi.
2 Ex habitatoribus Massae Nicoteranae, quorum episcopus pro quibusdam culpis in poenitentiam deputatus est, relatione comperimus nullum illic esse presbyterum qui sacra possit missarum solemnia celebrare, in tantum ut etiam filios suos sine baptismate asserant remansisse.
3 Et quia hac pro causa magnopere petiverunt sibi in eadem Ecclesia cui fraternitas vestra operam visitationis impendit debere presbyterum ordinari, ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut de clero eiusdem Ecclesiae requirere debeatis, cuius vita et mores ad hoc possint officium convenire, et eum illic presbyterum festinetis, auxiliante Domino, consecrare.
4 Nam valde durum est ut quousque causa episcopi eorum subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum, qui sacrum illic opus valeat celebrare.
5 Mense Iulio, indictione 14.
Gregorius Magnus HOME