monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD RUFINUM EPISCOPUM. In Ecclesia Massae Nicoteranae presbyterum ordinandum, qui episcopi in poenitentiam deputati vice baptizet ac celebret Missas.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Imperatori suggerat Corsos ac Siculos inique ac nimium gravari. Etsi minus in Italiae expensas haberetur pecuniae, compescendos tamen oppressorum gemitus.

1 Gregorius Constantinae Augustae.
2 Cum serenissimam Dominam sciam de coelesti patria atque animae suae vita cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Domini sunt suggerenda siluero. (Grat. 12, q. 1, c. 8.) Dum in Sardinia insula multos esse gentilium cognovissem, eosque adhuc prave gentilitatis more idolorum sacrificiis deservire, et eiusdem insulae sacerdotes ad praedicandum Redemptorem nostrum torpentes existere, unum illuc ex Italiae episcopis misi, qui multos gentilium ad fidem Domino cooperante perduxit.
3 Sed rem mihi sacrilegam nuntiavit, quia hi qui in ea idolis immolant iudici praemium persolvunt, ut eis hoc facere liceat.
4 Quorum dum quidam baptizati essent, et immolare iam idolis desivissent, adhuc ab eodem insulae iudice, etiam post baptismum, praemium illud exigitur quod dare prius pro idolorum immolatione consueverant.
5 Quem cum praedictus episcopus increparet, tantum se suffragium promisisse respondit, ut nisi de causis etiam talibus impleri non possit.
6 Corsica vero insula tanta nimietate exigentium et gravamine premitur exactionum, ut ipsi qui in illa sunt eadem quae exiguntur complere vix filios suos vendendo sufficiant.
7 Unde fit ut, derelicta pia republica, possessores eiusdem insulae ad nefandissimam Langobardorum gentem cogantur effugere.
8 Quid enim gravius, quid crudelius a barbaris pati possunt quam ut constricti atque compressi suos vendere filios compellantur? In Sicilia autem insula Stephanus quidam, marinarum partium chartularius, tanta praeiudicia tantasque oppressiones operari dicitur, invadendo loca singulorum, atque sine dictione causarum per possessiones ac domos titulos ponendo, ut si velim acta eius singula quae ad me pervenerunt dicere, magno volumine haec explere non possim.
9 Quae omnia serenissima domina solerter aspiciat, et oppressorum gemitus compescat.
10 Haec enim ego ad piissimas aures vestras pervenisse non suspicor.
11 Nam si pervenire potuissent, nunc usque minime permansissent.
12 Quae piissimo domino apto sunt tempore suggerenda, ut ab anima sua, ab imperio atque a filiis suis tale hoc tantumque peccati pondus amoveat.
13 Qui scio quoniam dicturus est quia nobis in Italiae expensis transmittitur quidquid de praedictis insulis aggregatur.
14 Sed ego suggero ad hoc ut etsi minus expensae in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppressorum lacrymas compescat.
15 Nam et idcirco fortasse tantae expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admistione colliguntur.
16 Praecipiant ergo serenissimi domini nil cum peccato colligi.
17 Et scio quia etsi parum reipublicae attribuitur utilitatibus, ex eo multum respublica adiuvatur.
18 Quam etsi fortasse contingat expensis minoribus minus adiuvari, melius est tamen temporaliter nos non vivere, quam vos ad aeternam vitam obstaculum aliquod invenire.
19 Quae enim mentes, qualia viscera parentum esse possunt, perpendite, quando filios suos distrahunt ne torqueantur.
20 Qualiter autem miserendum sit filiis aliorum, hoc bene sciunt qui habent proprios.
21 Unde mihi haec breviter suggessisse sufficiat, ne si ea quae in his partibus aguntur pietas vestra non cognosceret, me apud districtum iudicem silentii mei culpa multaret.
Gregorius Magnus HOME