Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XL. AD DONUM EPISCOPUM. Georgii, si rectius ille vixerit, sustentationi subveniat.
1 | Gregorius Dono episcopo Messanensi. |
2 | Georgius praesentium portitor degere, ut ait, in civitate vestra desiderans, apud fraternitatem vestram nostra se petiit epistola commendari. |
3 | Cui quoniam a prava se promisit actione compescere, quod petebat praevidimus non negandum. |
4 | Et ideo sanctitas vestra de anima eius studeat propter Deum esse sollicita, atque eum adhortationibus suis ad viam Deo placitam revocare; et si, adiuvante Domino, ut promisit, ab omni se pravitate suspendens, vivere honeste voluerit, fraternitas vestra pro mercede sua, ut prospexerit, eius sustentationi subveniat, ne forsitan ad male agendum excusationem sibi ex necessitate videatur assumere. |
5 | Quid autem fraternitas vestra ex eius importunitate sit passura consideret, qui ad vos cum nostris epistolis venit, quem nos sine auctoritate aliqua importunum valde in prece pertulimus. |