monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIX. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. De eius in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Conqueritur quod fatuus appellatus sit, quod de Ariulphi ad pacem animo plus aliis credatur quam sibi; quod interim captiva ducatur Italia. Imperatorem, ut debitam sacerdotibus reverentiam impendat, multis hortatur. Quas accepit ipse enumerat plagas. Gregorium praefectum et Castorium magistrum militum excusat. Diversum fore ab imperatorio divinum iudicium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIX. AD CYPRIANUM DIACONUM. Reversum a schismate Ioannem commendat, cui det annuos octo solidos.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Ioannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiae, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, aequitate servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerit ecclesiasticam tuitionem impendere.
3 Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis tot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris rationibus imputandos.
Gregorius Magnus HOME