monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVIII. AD ELIAM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Excusationem eius accipit; mittit Evangelia; Epiphanium diaconatu Romanae Ecclesiae alligat; modestam subsidii petitionem liberalitate vincit. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD ANASTASIUM EPISCOPUM. De eius in Antiochenam sedem restitutione gratulatur, et suas Italiaeque calamitates strictius narrat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Quanto viduae bene viventes virorum sunt solatio destitutae, tanto eis enixius ecclesiastica est impendenda tuitio.
3 Atque ideo huius tibi praecepti pagina deputamus, quatenus Alexandriae magnificae feminae, relictae quondam Vincomali, omni instantia, omnique sollicitudine, ubi necesse fuerit, servata scilicet aequitate, tuitionem festines impendere, atque eius utilitatibus studiose concurrere; nec eam a quoquam vexari permittas, aut molestiam sustinere, sed ita, sicut praediximus, ubi causa poposcerit, ope tuae sollicitudinis potiatur, ut nullus se in afflictione oppressioneque ipsius te illic coram posito tentet aliquatenus occupare.
Gregorius Magnus HOME