monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano eius diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis iudicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Alexandriam relictam Vincomali commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVIII. AD ELIAM PRESBYTERUM ET ABBATEM. Excusationem eius accipit; mittit Evangelia; Epiphanium diaconatu Romanae Ecclesiae alligat; modestam subsidii petitionem liberalitate vincit.

1 Gregorius Eliae presbytero et abbati Isauriae.
2 Dulcissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, in quibus mihi satisfecistis, ut contristari non debeam quod secundum meum desiderium ad beati Petri apostolorum principis limina non venistis.
3 Et ego quidem omnino vos videre volui; sed si molestia corporis aut aetatis impedimento fuit, hoc mihi sufficit, ut ubicunque tua sanctitas fuerit, pro me sollicite oret, quia etsi locis corpore dividimur, charitate semper indisiuncti sumus.
4 Evangelia autem sicut mandastis transmisimus.
5 Filium vero vestrum Epiphanium mandastis (Grat. 1, q. 1, c. 122), ut ad sacrum ordinem provehere deberemus, vobisque retransmittere.
6 Sed in uno vos audivimus, in altero autem minime audire potuimus.
7 Diaconus quidem factus est; sed quisquis semel in hac Ecclesia ordinem sacrum acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet.
8 Si ergo vos videre non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco.
9 Solidos autem vobis voluistis pro necessitatibus cellae quinquaginta transmitti, quos multum esse aestimantes, ex eis nobis decem donastis, ut quadraginta mitteremus.
10 Sed ne forsitan vel hoc grave esset, adhuc alios nobis ex eis estis dignati largiri.
11 Sed quia vos valde in continentia nostra benignos invenimus, eidem benignitati vice simili respondemus.
12 Quinquaginta transmisimus, et ne forsitan minus essent, alios decem superaddidimus.
13 Ne vero et hac adhuc minus esset, alios duodecim iungi fecimus.
14 In hoc autem cognoscimus charitatem vestram, quia de nobis ita praesumitis, sicut vos praesumere debetis.
15 Sed per omnipotentem Dominum rogo, ut assiduas preces pro me facias, quatenus a peccatis quibus obligatus sum, et tribulationibus quibus premor, citius absolvar, et patriae coelestis gaudiis perfruar.
16 Hoc autem quod pro me qualiter oratis in epistolis vestris indicastis, cognoscite quia valde me relevavit.
17 Sed iam post petitionem meam amplius facite, quam etiam me non petente fecistis.
18 Praefatum vero dilectissimum filium meum Epiphanium diaconum, quia huic Ecclesiae diaconatu interveniente ligavimus, sanctitatem tuam non debet contristare, quod sancto Petro apostolorum principi, quia per temetipsum corpore non vales, ei per filium tuum ipse deservias, et lucro coelestis remunerationis perfruaris.
19 Sancta autem Trinitas te sua protectione custodiat, et in praesentis vitae eremo a subsequentibus atque obviantibus hostibus tegat, ut et si qua sunt vestra praeterita peccata relaxet, et ea quae adhuc ante faciem veniunt a vobis manu suae pietatis amoveat.
20 Ipsa te ducat, et ipsa perducat, atque in aeterno gaudio ipsa suscipiat.
21 Det tibi ad electorum sortem pertingere, et pro me peccatore, ut absolvi merear, orare.
22 Mense Iunio, indictione 13.
Gregorius Magnus HOME