Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano eius diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis iudicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat.
1 | Gregorius Columbo episcopo Numidiae. |
2 | Scripta fraternitatis vestrae, sacerdotali plena dulcedine, praesentium portitore Rogatiano diacono deferente, suscepimus. |
3 | Et valde nos eorum laetificavit benigna locutio, praesertim quia per ea de vestra, quod desiderii nostri est, incolumitate cognovimus. |
4 | Devotionem vero sanctitatis vestrae, et olim novimus, et nunc sicut scribitis, sic habemus. |
5 | Nam qualis erga nos sinceritas fraternitatis vestrae sit, satisfactione non egemus, quia eam ex mentis nostrae, quae circa vos est, dilectione cognoscimus. |
6 | Suprascripto autem latori, quem nobis epistolariter commendastis, scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedimus, ut adversam partem facere quae iusta sunt urgeat, quatenus, frustratoria excusatione postposita, ad finem citius perducatur totius causae contentio. |
7 | Indicamus itaque sanctitati vestrae venisse ad nos quemdam hominem, Petrum nomine, qui se asserit fuisse episcopum, atque causae suae a nobis remedium postulasse. |
8 | Et prius quidem retulit quae digna esse miseratione potuissent; sed requirentes, postea multo aliter quam indicavit invenimus, et vehementer nos eius actio contristavit. |
9 | Sed quia causae ipsius interna subtiliter nequaquam addiscere tam longo itineris intervallo disiuncti potuimus, eam, incerti quippe, definire nequivimus. |
10 | Nunc vero quoniam remeans supradictus diaconus secum eum relaxari poposcit, et ipse ad vos se petiit debere transmitti, scientes sanctitatem vestram, zelum, sicut decet, fidei, et amorem habere iustitiae, nobis gratum fuit, et ea quae petiverunt concessimus. |
11 | Quia ergo praesentes causam subtilius potestis scire, hortamur ut eidem Petro ita servare quidquid iustum canonicumque fuerit debeatis, quatenus et rectitudinis vigor a vobis in omnibus impleatur, et causa ipsius secundum Dei timorem et Ecclesiae videatur regulas iudicata. |
12 | Si quis vero conscius vel particeps praefato Petro in his quibus accusatur, dicitur exstitisse, subtiliter requirendum est, et, veritate cognita, similiter canonice iudicandum. |
13 | Praeterea res ad nos omnino dura et rectae fidei inimica pervenit, quia, quod dici nefas est, catholici homines, et religiosi, quod est deterius, filios mancipiaque sua, vel alios quos in potestate habent, in Donatistarum haeresi baptizari consentiunt. |
14 | Et ideo, si verum est, fraternitas vestra hoc summopere studeat emendare, quatenus sinceritas fidei vestra sollicitudine intemerata consistat, et innocentes animae, quae catholico baptismate salvari poterant, haereticorum infectione non pereant. |
15 | Quisquis ergo, de his personis quas superius memoravimus, quemquam suorum apud Donatistas passus est baptizari, ad catholicam eos fidem omni virtute omnique instantia studeat revocare. |
16 | Si quis vero talium de caetero hoc fieri de suis qualibet excusatione pertulerit, a clero sit modis omnibus alienus. |