monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab huius creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD COLUMBUM EPISCOPUM. Rogatiano eius diacono scripta ad rectorem patrimonii Siciliae dedisse, ut causa quaedam citius finiatur. Petrum quondam Numidiae episcopum ad Columbum a se mitti, quem, cognita ibi melius causa, canonice cum consciis iudicet. Catholicorum filios aut mancipia baptismo Donatistarum infici non ferat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Monasterium in honorem sancti Petri et sancti Michaelis dedicet, in quo missas celebrent presbyteri ibi deservientes; monachis tamen proficiat quidquid a fidelibus offerri contigerit.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Theodosius, abbas monasterii sancti Martini, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini, ex eius voluntate, decessorem suum Andream abbatem monasterium in quo monachi habitare debeant construxisse.
3 Et quia id in honorem beati Petri apostolorum principis, et sancti archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandam, quatenus ad praedictum locum, cum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solemnia dedicationis impendens.
4 Et quoties necesse fuerit, a presbyteris Ecclesiae tuae in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita ut in eodem monasterio nec fraternitas tua, nec presbyteri, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiarum inferant; aut si quid illic pro diversorum devotione commoditatis accesserit, sibi existiment vindicari, cum monachis in eodem loco deservientibus debeat proficere quidquid a fidelibus offerri contigerit.
Gregorius Magnus HOME