monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19a > 36a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVI. AD SEVERUM SCHOLASTICUM. Componendam cum Agilulpho Langobardorum rege pacem exarcho persuadeat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Monasterium in honorem sancti Petri et sancti Michaelis dedicet, in quo missas celebrent presbyteri ibi deservientes; monachis tamen proficiat quidquid a fidelibus offerri contigerit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab huius creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam.

1 Gregorius Secundino episc.
2 Tauromenitano.
3 Et legum ratio, et aequitas admonet naturalis, ut quisquis haereditatem aut renuit, aut parentum successione se abstinet, haereditaria non debeat onera sustinere.
4 Quia ergo Sincerus, lator praesentium, Hilarum socerum suum omnino inopem defunctum innotuit, et uxorem suam, filiam ipsius, in qualibet re eius se substantiae minime miscuisse, et ad persolvendum paternum debitum eam ab eius creditoribus queritur perurgeri, idcirco fraternitas vestra diligenter inquirat.
5 Et si ea quae ait veritate subsistunt, sacerdotalem illis studeat tuitionem impendere, nec eos contra rationis ordinem vexari, aut damnum permittat aliquod sustinere.
6 Nam valde durum est ut unde nullum sensit commodum, sustineat iniuste dispendium.
7 Supradictus autem portitor, si huc cum uxore sua venire voluerit, quia illic se dicit non posse subsistere, vestris propter Deum solatiis potiantur, nec cuiusquam eos illic adversitas pro sua tantum voluntate retineat, aut eis irrationabiliter molestus existat, sed liberam habeant quo voluerint eundi licentiam, quatenus vivendi subsidium alibi saltem Deo largiente reperiant.
8 Mense Iunii, indictione 14.
Gregorius Magnus HOME