monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose iubet incumbere. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Sincerum, si a soceri sui successione abstinuerit, ab huius creditoribus vexari non sinat. Illi vero, ut vitae subsidium reperiat, liberam procuret quo voluerit eundi licentiam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXVI. AD SEVERUM SCHOLASTICUM. Componendam cum Agilulpho Langobardorum rege pacem exarcho persuadeat.

1 Gregorius Severo scholastico exarchi.
2 Qui assistunt iudicibus, et sinceris erga eos dilectionibus obstringuntur, illa eis suadere debent atque suggerere, quae et animam salvent, et opinioni non derogent.
3 Proinde quoniam novimus quanta fidei sinceritate excellentissimum exarchum diligatis, idcirco magnitudini vestrae quae acta sunt indicare curavimus, ut haec cognoscentes, ad consentiendum eum rationabiliter provocetis.
4 Scitote autem quia Agilulphus Langobardorum rex generalem pacem facere non recusat, si tamen ei domnus Patricius iudicium esse voluerit.
5 Nam multa sibi in locis suis intra pacis terminum queritur esse commissa.
6 Et quoniam sibi, si ratio iudicandum invenerit, satisfieri postulat, et ipse quoque se satisfacturum modis omnibus pollicetur, si quid a partibus suis constiterit in pace esse commissum.
7 Quia ergo rationi non ambigitur convenire quod petit, oportet esse iudicium, ut si qua ab utraque parte mala facta sunt, componantur, dummodo generalis pax valeat Deo protegente firmari; nam qualiter sit nobis omnibus necessaria, bene nostis.
8 Sapienter itaque sicut consuevistis agite, ut excellentissimus exarchus ad hoc sine mora debeat consentire, ne per eum pax renui, quod non expedit, videatur.
9 Si enim consentire noluerit, nobiscum quidem specialem pacem facere repromittit, sed scimus quia et diversae insulae et loca sunt alia procul dubio peritura.
10 Haec autem consideret, et pacem habere festinet, quatenus in hac saltem dilatione et nos quietem possimus habere ad modicum, et reipublicae resistendi vires, adiuvante Domino, melius reparentur.
Gregorius Magnus HOME