Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose iubet incumbere.
1 | Gregorius Anthemio subdiacono nostro Neapolitano. |
2 | Quantus dolor, quantaque sit nostro cordi afflictio de his quae in partibus Campaniae contigerunt, dicere non possumus, sed ex calamitatis magnitudine potes ipse colligere. |
3 | Ea de re pro remedio captivorum qui tenti sunt solidos experientiae tuae per horum portitorem Stephanum virum magnificum transmisimus, admonentes ut omnino debeas esse sollicitus, ac strenue peragas, et liberos homines quos ad redemptionem suam sufficere non posse cognoscis, tu eos festines redimere. |
4 | Qui vero servi fuerint, et dominos eorum ita pauperes esse compereris, ut eos redimere non assurgant, et hos quoque comparare non desinas. |
5 | Pariter etiam et servos Ecclesiae qui tua negligentia perierunt curabis redimere. |
6 | Quoscunque autem redemeris, subtiliter notitiam, quae nomina eorum, vel quis ubi maneat, sive quid agat, seu unde sit, contineat, facere modis omnibus studebis, quam tecum possis afferre cum veneris. |
7 | Ita autem in hac re te studiose exhibere festina, ut ii qui redimendi sunt nullum, te negligente, periculum possint incurrere, et tu apud nos postea vehementer incipias esse culpabilis. |
8 | Sed et hoc quam maxime age, ut, si fieri potest, captivos ipsos minori possis pretio comparare. |
9 | Substantiam vero sub omni puritate atque subtilitate describe, et ipsam nobis descriptionem cum celeritate transmitte. |
10 | Mense Maio, indictione 14. |