Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat eiusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia.
1 | Gregorius Cypriano diacono. |
2 | Pervenit ad nos, insinuante Theodosio abbate monasterii sancti Martini, tres se illic in Sicilia monachos, quos pro utilitate monasterii sui transmiserat, retinuisse, et petiit a nobis ut cum tuo eos solatio in suum debeat monasterium revocare. |
3 | Dilectio ergo tua, quae nos huiusmodi causas zelari valde ferventerque cognovit, eos sollicita faciat indagatione perquiri, et inventos ad suprascriptum abbatem, cui contumaces exstiterunt, sub competenti cautela atque districtione transmitti. |
4 | Esto itaque sollicitus ne regularis districtio, vel dilatione aliqua, vel deputatorum remissione laedatur. |
5 | Praesentium vero portitoribus, qui pro agendis eiusdem monasterii utilitatibus a supradicto Theodosio abbate noscuntur esse transmissi, in omnibus te instanter volumus praebere solatia, quatenus, te concurrente, rationabiliter quae sibi iniuncta sunt valeant explicare. |
6 | Mancipia autem eiusdem monasterii, quae praedictus abbas ab hominibus Ecclesiae nostrae indebite perhibet detineri, necesse est te modis omnibus perscrutari. |
7 | Et si ita repereris, sine aliqua ea facito dilatione restitui. |