Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Ciceronem monachum lapsum Misenati Ecclesiae, cuius fuerat famulus, restituat.
1 | Gregorius Cypriano diacono. |
2 | Benenatus frater et coepiscopus noster Ciceronem quemdam monachum, qui pro suis excessibus a dilectissimo filio nostro diacono Petro, tunc autem subdiacono et rectore patrimonii nostri, est in poenitentia deputatus, iuris Ecclesiae suae famulum esse perhibet, eumque sibi cum rebus suis postulat debere restitui. |
3 | Necesse est ergo ut dilectio tua studiose perquirat. |
4 | Et si ita verum esse constiterit, suprascriptum Ciceronem cum rebus suis, quae apud Fantinum defensorem dicuntur esse depositae, dominio Misenatis Ecclesiae sine aliqua dilatione restitue, ut postquam a monachica conversatione culpae lapsu se abripuit, iugum dominii, quod evadere in conversatione permanens poterat, recognoscat. |
5 | Mense Maio, indictione 13. |