1 | Gregorius Leoni episcopo Catanensi. |
2 | Res ad nos detestabilis et omnino legibus inimica pervenit, quae, si vera est, fraternitatem tuam vehementer accusat, quia eam de minori sollicitudine probat esse culpabilem. |
3 | Comperimus autem quod Samaraei degentes Catinae, pagana mancipia emerint, atque ea circumcidere ausu temerario praesumpserint. |
4 | Atque idcirco necesse est ut omni modo zelum in hac causa sacerdotalem exercens, cum omni hoc vivacitate ac sollicitudine studeas perscrutari; et si ita repereris, mancipia ipsa sine mora in libertatem modis omnibus vindica, et ecclessiasticam eis tuitionem impende, nec quidquam dominos eorum de pretio quolibet modo recipere patiaris, qui non solum hoc damno mulctandi, sed etiam alia erant poena de legibus feriendi. (Cf. Ioan. Diac., l. IV, n. 48.) |