Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIII. AD GAUDENTIUM EPISCOPUM. Capuanis clericis Neapoli ministrantibus quartam distribuat. Archidiacono inopi restituat solidos decem.
1 | Gregorius Gaudentio episcopo Nolano. |
2 | Qui ecclesiasticis famulantur obsequiis, ecclesiastica, ut possibilitas exigit, debent adipisci subsidia. |
3 | Proinde fraternitatem tuam praesentibus hortamur affatibus ut clericis Capuanae Ecclesiae, qui in civitate Neapolitana consistunt, quartam in presbyterium eorum de hoc quod ante dictae Ecclesiae singulis annis accesserit iuxta antiquam consuetudinem distribuere secundum personarum studeat qualitatem, quatenus aliquod stipendiorum habentes solatium, ministerium officiumque suum circa eamdem Ecclesiam devotiori mente provocentur impendere. |
4 | Praeterea decem solidos, quos Rustico archidiacono suo Fuscus quondam episcopus suprascriptae Ecclesiae abstulit, fraternitas tua omni cessante ambiguitate restituat, quia in tantam dicitur eum pauperiem pervenisse, ut conferendum illi potius esset quam aliquid ab eo auferendum. |
5 | Durum enim est et procul a sacerdotis officio et personam positam sub necessitate negligere, et studio congregandi indecenter inhiare pecuniis. (Vide l. II, ep. 32.) |