Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Iudaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur.
1 | Gregorius Fortunato episcopo Neopolitano. |
2 | Fraternitati vestrae ante hoc tempus scripsimus, ut hos qui de Iudaica superstitione ad Christianam fidem Deo aspirante venire desiderant, dominis eorum nulla esset licentia venundandi; sed ex eo quo voluntatis suae desiderium prodidissent, defendi in libertatem per omnia debuissent. |
3 | Sed quia, quantum cognovimus, nec voluntatem nostram, nec legum statuta subtili scientes discretione pensare, in paganis servis hac se non arbitrantur conditione constringi, fraternitatem vestram (Grat. dist. 54, c. 15) oportet de his esse sollicitam; et si de eorum servitio non solum Iudaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas eius fuerit patefacta, nec hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Iudaeorum venundandi facultas sit, sed is qui ad Christianam converti fidem desiderat defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. |
4 | Hi vero quos huiuscemodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter aestiment impediri, sollicita vos haec convenit consideratione servare; ut si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, intra tres menses dum emptor cui vendi debeant invenitur, fugere ad Ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri dixerint Christianos, vel etiam extra Ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. |
5 | Si autem post praefinitos tres menses quisquam huiusmodi servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emere, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis procul dubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi intelligitur reservasse. |
6 | Haec igitur omnia fraternitas vestra ita vigilanter observet, quatenus ei nec supplicatio quorumdam valeat, nec persona subripere. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 46.) |