monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXI. AD RAVENNATES. Qui adversus Castorium contestatorios libellos de nocte posuit sacra communione sit privatus, nisi publice aut contestationis veritatem ostendat, aut errorem suum confiteatur. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD FORTUNATUM EPISCOPUM. Si Iudaicum aut paganum mancipium ad Christianam fidem converti desiderat, in libertatem vindicetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Defuncto Maximiano episcopo, nonnullos e clericis ab eo propter maleficium in carcerem coniectos, gravibus afficiat poenis.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Vir sanctissimus Maximianus, coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit.
3 Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, maleficio quod vulgo canterma dicitur, quosdam didicit maculatos.
4 Quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit in custodia retinendos.
5 Sed quia, peccatis nostris facientibus, morte praeventus, crimen ipsum ulcisci non valuit, necesse est ut dilectio tua cum omni hoc subtilitate indagare festinet, atque in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare qualiter secundum leges suprascriptum episcopum zelo correptionis ac iustitiae in hac ultione propter Deum novit potuisse, si viveret, commoveri.
6 Omni ergo virtute omnique instantia tua dilectio in hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignam inflictis ultionibus exhibere, ut impleas quod scriptum est: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam (Psal. CXXXVIII, 21)? Si ergo hoc zelo dilectio tua accenditur in eorum qui Deum dereliquerunt et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur.
7 Quod si recte illic exsequi non valet, nobis qui tales sunt transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit unde illic possunt absque difficultate convinci.
8 Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atque fortis correctio provenire.
9 Virum autem gloriosum domnum Libertinum praetorem in tali loco per contemplationem omnipotentis Dei adiutorem te habere confido.
10 In hac tamen causa mitescere minime debuisti, etiamsi tibi quilibet saecularis iudex adversarius potuisset existere.
11 Possessiones praeterea Archelai medici dilectio tua rationabiliter tueatur, ut ab aliquibus iniuste eum minime gravari permittat.
Gregorius Magnus HOME