Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant.
1 | Gregorius conductoribus massarum per Galliam. |
2 | Quamvis inter medias sitis turbas gentium constituti, tamen ratio nos ipsa suspicari compellit multum vos ab aliis bona actione distare. |
3 | Sicut enim appellatio sancti Petri apostolorum principis familiam Ecclesiae tantae multitudini clariorem demonstrat, ita debetis caeteros morum claritate praecedere, atque eos quibus praeestis, ut bene agant, ut agnoscant cui serviunt, assidue commonere, ut a rapinis gentium atque pravitatibus abstineant, et familia Ecclesiae non solum nomine, sed et meritis honoretur. |
4 | Nos autem de vobis cognoscite studiosissime cogitare. |
5 | Disposuimus enim hominem nostrum, qui vos possit tueri et regere, cum litteris commendatitiis ad excellentissimum regem, Christo auxiliante, transmittere. |
6 | Sed viam tempus hiemis impedivit. |
7 | Viro ergo glorioso Arigio patricio vos praevidimus commendandos, cui interim summa cum benignitate atque obedientia, sicut beati Petri famulos decet, obedire studete, atque ea quae pro ecclesiastica utilitate vobis praecipiuntur implete. |
8 | Visum autem nobis est ut consuetudinaria excepta eius utilitate debeatis inferre. |
9 | Pensiones vero fideliter cum omni collectae diligentia apud unumquemque vestrum, quem communi consensu elegeritis, reiaceant; a quo cum venerit is quem a latere nostro transmiserimus, eas possit accipere. |
10 | Non enim sumus dubii quod per eum qui vobis visus fuerit possint fideliter conservari. |
11 | Ita ergo in omnibus irreprehensibiles atque obedientes existite, quatenus veniens ad vos is qui patrimonium ipsum recturus est, sciat quemadmodum unicuique vestrum pro sua debeat strenuitate rependere. (Vide l. VI, ep. 57; l. IX, ep. 118.) |