monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Imperatoribus pro triginta libris auri in eleemosynam missis gratias agit. Scribonem laudat, tum de fideli summae illius distributione, tum de rogis militum liberali manu factis. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXX. AD SECUNDUM. Pacem cum Agilulpho rege procurare festinet. Marinianum episcopum ad misericordiam in pauperes excitet.

1 Gregorius Secundo servo Dei Ravennae.
2 Postquam revertens Castorius omnia nobis quae inter vos et Agilulphum regem acta sunt indicavit, ne excusationem contra nos de mora potuisset aliquis invenire, sub omni eum celeritate illuc retransmittendum praevidimus.
3 Ab eo ergo ea quae sunt agenda cognoscens, esto sollicitus, et omni modo immine ut pax ista debeat ordinari, quia, quantum dicitur, aliqui hoc impedire conantur.
4 Pro qua re festina strenue agere, ut labor vester sine effectu non valeat remanere.
5 Nam iam et partes istae, et diversae insulae in gravissunt periculo positae.
6 Fratrem nostrum Marinianum episcopum (Grat. dist. 86, c. 6) verbis quibus vales excita, quia obdormisse eum suspicor.
7 Nam venerunt quidam ad me, in quibus erant quidam senes mendicantes, qui a me discussi sunt a quibus et quid acceperint, et per singula retulerunt quanta eis et a quibus in itinere data sint.
8 Quos dum sollicite de praedicto fratre requirerem quid eis dedisset, responderunt se eum rogasse, sed ab eo se omnino nihil accepisse; ita ut neque panem in via acceperint, cum dare omnibus illi Ecclesiae semper familiare fuit.
9 Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo quod vobis dare possim.
10 Et miror si is qui vestes habet, argentum habet, cellaria habet, quod pauperibus debeat dare non habet.
11 Dic ergo ei ut cum loco mutet et mentem (Ibid.).
12 Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, et de manu minime fructificare; sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet.
13 Quaedam vero eum per epistolam meam de anima sua admonui, sed nihil mihi omnino respondit, unde credo quia ea neque legere dignatus est.
14 Pro qua re iam necessarium non fuit ut eum per epistolam meam admonere aliquid debuissem, sed tantum illa scripsi quae in causis terrenis consiliarius dictare potui.
15 Nam ego ad hominem non legentem fatigari in dictatu non debui.
16 Tua ergo dilectio secreto ei omnia loquatur, et admoneat qualiter se disponere debeat, ne per praesentem negligentiam, vitam, quod absit, priorem perdat.
Gregorius Magnus HOME