Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Imperatoribus pro triginta libris auri in eleemosynam missis gratias agit. Scribonem laudat, tum de fideli summae illius distributione, tum de rogis militum liberali manu factis.
1 | Gregorius Mauricio Augusto. |
2 | Dominorum pietas, quae suos consuevit misericorditer famulos continere, ita benigna hic subventione resplenduit, ut cunctorum debilium inopia largitatis eius sit consolatione sublevata. |
3 | Pro qua re lacrymabili prece omnes deposcimus ut omnipotens Deus qui clementiae vestrae ad hoc corda compunxit, incolume in amoris sui constantia dominorum servet imperium, ut victorias eorum in cunctis gentibus auxilio suae maiestatis extendat. |
4 | Triginta itaque libras auri, quas confamulus meus Busa detulit Scribo, sacerdotibus, egenisque, et aliis fideliter erogavit. |
5 | Et quia quaedam in hanc urbem sanctimoniales feminae ex diversis provinciis venerunt, post captivitatem fugientes, ex quibus, quantum locorum possibilitas recipit, aliquae in monasteriis datae sunt, quae vero in eis minime capi potuerunt, singulariter degentes inopem vitam ducunt, placuit ut hoc quod caecis, truncis, aliisque debilibus superesse posset, eis erogari debuisset, dummodo non solum dominorum misericordiam indigentes indigenae, sed advenientes etiam peregrini susciperent. |
6 | Unde actum est ut simul omnes pro vita dominorum concorditer orarent, quatenus omnipotens Deus longa vobis et quieta tempora tribuat, et pietatis vestrae felicissimam sobolem diu in Romana republica florere concedat. |
7 | Rogae quoque militum ita per praedictum confamulum meum Scribonem, praesente quoque glorioso Casto magistro militum, factae sunt, ut dona dominorum cuncti sub disciplina debita gratias agendo susciperent, et hoc quod eis prius dominari consueverat, omne murmur averterent. |