Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIX. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Ne contra decessoris sui dispositionem, supra, epist. 1, firmatam, monasterium gravet. Ne mole suadentes audiat. Ne plus pecuniae student quam lucrandis animabus. A clericis monasteria molestiam pati non sinat.
1 | Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. |
2 | Miramur cur sic in brevi fraternitatis tuae fuerit immutata discretio, ut ea quae postulat non advertat. |
3 | Ex qua re dolemus, quia manifestum praebes indicium plus apud te verba male suadentium valuisse quam divinae lectionis studium profecisse. |
4 | Cumque monasteria te oporteat defensare, et religiosos illic summopere congregare, ut lucrum de animarum congregatione possis efficere, in eorum te e diverso gravamina, sicut litterae tuae testantur, desideras exercere; et, quod est deterius, nos tuae culpae studes fieri debere participes, scilicet, dum cum nostro consensu monasterium quod decessor tuus condidit cupis sub curandarum rerum atque causarum nomine praegravare. |
5 | Debes enim recolere quia te praesente, diversis etiam presbyteris et diaconis, clericisque tuis praesentibus, contra testamentum ipsius praeceptum, sicut postulavere, concessimus. |
6 | Ubi tamen eiusdem decessoris tui dispositio quam fecerat de monasterio ipso firmata est, tu nunc ista dissimulans, contraria nos poscis debere praecipere. |
7 | Et haec quidem, scimus, non tua sunt; sed dum incongrua dicentes audire non renuis, non solum opinionem tuam, sed gravas et animas. |
8 | Quia ergo te multum diligo, instanter admoneo, quod districte considera, ut non plus pecuniae quam animabus studeas. |
9 | Illud a latere respiciendum est, ad hoc autem tota mentis intentione laborandum, ac vehementius innitendum. |
10 | Huic rei operam et sollicitudinem vigilanter impende, quia Redemptor noster a sacerdotis officio non quaerit aurum, sed animas. |
11 | Praeterea pervenit ad nos quia monasteria quae sub fraternitate tua sunt constituta clericorum importunitatibus et diversis eorum molestiis praegraventur. |
12 | Quod ne de caetero fiat, districta hoc interminatione compesce, quatenus monachis illic degentibus libere in Dei nostri laudibus liceat exsultare. |
13 | Romanum vero atque Dominicum clericos, qui de hac urbe ausu temerario sine nostra praesumpserunt benedictione discedere, licet maiori fuerant ultione plectendi, tamen relaxari eis benignitatis studio debet, ut ad suum remeare officium urgeantur. |
14 | Mense Aprili, indict. 14. |