monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Ne contra decessoris sui dispositionem, supra, epist. 1, firmatam, monasterium gravet. Ne mole suadentes audiat. Ne plus pecuniae student quam lucrandis animabus. A clericis monasteria molestiam pati non sinat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIX. AD VINCOMALUM DEFENSOREM. Illum instituit Ecclesiae defensorem.

1 Gregorius Vincomalo defensori.
2 Ecclesiasticae utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, officium Ecclesiae defensorum accipias, ut quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis iniunctum fuerit, incorrupte et vivaciter exsequaris, usurus hoc privilegio quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis fuerint iniuncta complendis operam tuam fidelis exhibeas, redditurus de actibus tuis sub Dei nostri iudicio rationem.
3 Hanc autem epistolam Paterio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus.
4 Mense Martio, indictione 13.
Gregorius Magnus HOME