monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVIII. AD CASTORIUM DIACONUM. Pisaurensis episcopi aliorumve sacerdotum vitam perscrutetur; si quid sinistrum invenerit, renuntiet. Tutorem tueatur, ut quae sibi pro pauperibus iniuncti sunt valeat exsequi. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD VINCOMALUM DEFENSOREM. Illum instituit Ecclesiae defensorem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet.

1 Gregorius Candido episcopo de urbe veteri maiore.
2 Indicavit nobis fraternitas tua se non habere presbyteros, et ex hac causa necessitatem non modicam sustinere.
3 Et quia in quibusdam monasteriis in sua parochia constitutis quosdam esse monachos perhibet qui ad hoc apti possint esse officium, et eos se cum nostra auctoritate ad hunc postulat ordinem promovere, propterea praesentibus vobis licentiam damus epistolis monachos de monasteriis in tua parochia positis cum consensu abbatis sui tollere, et presbyteros ordinare.
4 Sed illud prae omnibus estote solliciti, ut vitam actusque eorum qui in hoc sunt officio constituendi subtiliter debeatis inquirere, et tunc eos, si digni fuerint, ordinare.
5 Si vero aliqua in eis culpa claruerit quae eos ad hunc ordinem canonica prohibitione provehi non permittat, nullius vobis supplicatio aut gratia personae subrepat, ut talibus debeatis manum imponere, ne, quod absit, hic honor, et illis poena, et vobis incipiat esse peccatum.
Gregorius Magnus HOME