monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM IADERAE. Se contra Maximum solo iustitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM EPISCOPUM. Aptos ad presbyterale officium monachos cum consensu abbatis assumat, et presbyteros ordinet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVIII. AD CASTORIUM DIACONUM. Pisaurensis episcopi aliorumve sacerdotum vitam perscrutetur; si quid sinistrum invenerit, renuntiet. Tutorem tueatur, ut quae sibi pro pauperibus iniuncti sunt valeat exsequi.

1 Gregorius Castorio diacono.
2 Quaedam ad nos de Pisaurensi episcopo pervenerunt, quae indiscussa nullo modo sunt relinquenda.
3 Propterea experientiae tuae praecipimus ut de vita et actibus ipsius subtili indagatione studeat perscrutari.
4 Et si quid fortasse repererit quod sacerdotii, quod absit, integritatem valeat maculare, ad nos eum cum scriptis tuis de his quae in veritate cognoveris omnimodo sub competenti cautela transmitte, ut informati, Deo revelante, subtilius de veritate, quid fieri debeat pertractemus.
5 Non solum autem de eo, sed et de aliorum quoque sacerdotum te vita convenit esse sollicitum.
6 Et si de quolibet sinistrum quidpiam sentire potueris, nobis renuntiare festina, ut actuum pravitas salubriter cum Dei solatio debeat emendari.
7 Pervenit quoque ad nos Adeodatum quemdam civem Pisaurensem, filio atque vernaculo suo haeredibus institutis, Thomam deputasse tutorem, hanc conditionem adiiciens, ut si forte, haeredes ipsius in pupillari aetate de hac vita transirent, omnis eius substantia per manus ante dicti tutoris debuisset pauperibus erogari.
8 Sed obitis qui haeredes fuerunt instituti, ne defuncti possit voluntas impleri, suprascriptus tutor a quibusdam dicitur impediri.
9 Propterea, si sicut edocti sumus ita esse in veritate compereris, curae atque sollicitudinis tuae sit ante dictum tutorem rationabiliter tueri, atque defendere, ut quaeque sibi iniuncta sunt valeat effectui mancipare.
10 Sed quoniam dicitur eumdem tutorem velle aliquid in diaconia quae ibidem constituta est emere, summopere ei solatiari festina, ut ea quae mercedis intuitu piis causis relicta sunt te concurrente sine cuiusquam possint impedimento compleri.
11 Valerianum vero monachum, quem emendatum in monasterio beati Ioannis in Classe posito tradidisti, in eodem eum monasterio sine dubio volumus permanere.
12 Praeterea ne quam necessitatem in expensis tua experientia patiatur, de reditibus sanctae Romanae Ecclesiae, qui illic te providente aggregati sunt, omnes expensas tuas te facere volumus.
13 Et si quid superfuerit, nobis cum veneris defer.
Gregorius Magnus HOME