Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint.
1 | Gregorius dilectissimis filiis, clero, et nobilibus Salonae consistentibus. |
2 | Pervenit ad me quod quidam perversae mentis homines, ut dilectionis vestrae animos vulnerarent, vobis insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non magis quae canonica, sed ea quae furoris sunt, exsequi concupiscam. |
3 | Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur. |
4 | Ego autem et vestrae dilectioni providens (Grat. 1, q. 6, can. 2), et meae animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens, eiusdem Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus pressus quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam haeresim, id est praemia quibusdam se eligentibus praebendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur. |
5 | Tunc liber pro vobis apud Dominum intercessor erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit. |
6 | Cuius tamen iam culpa superbiae in aperto monstratur, quod evocatus ut ad nos venire debeat, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit. |
7 | Unde ergo trepidat, si eum de his quibus inclamatus est conscientia non accusat? Ecce iam diu dilectio vestra sine pastore est, et sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer destitutioni vestrae et medullitus ex toto corde compatior. |
8 | Audio enim quae in grege Domini dilaniationes fiunt. |
9 | Sed cum pastor deest, qui contra lupos invigilet? Ideoque praedictum Maximum ut huc ad nos veniat urgete, quatenus si hunc innocentem invenire possimus confirmemus. |
10 | Sin vero ea quae de eo dicta sunt vera patuerint, non iam tandiu dilectio vestra per interpositionem personae eius destituta sit. |
11 | De me enim certum tenete quia nec odio, nec privati studii zelo, contra eum movear; sed quidquid canonicum iustumque fuerit, auctore Deo, decerno. |
12 | Miratus autem valde sum (Grat. dist. 93, c. 2) quia in tanto Salonitanae Ecclesiae clero vel populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem Ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. |
13 | Debuistis enim, filii charissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset ab illatis criminibus mundaretur; et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis eius existeret. |
14 | Nos tamen erga charitatem vestram visceribus pietatis astringimur; et quia quosdam vestrum violenter pressos ad consentiendum ei et ad communicandum cognovimus, omnipotentem Dominum deprecamur, ut vos ab omni reatu peccatorum vestrorum atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, vobisque et in praesenti vita suae protectionis gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat. |
15 | Mense Martio, indictione 14. |