monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37 > 25a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXV. AD SEVERUM EPISCOPUM. Visitationem Ecclesiae Ravennatis commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD RAVENNATES. Commissam Severo Ravennatis Ecclesiae visitationem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXV. AD MAXIMUM SALONITANUM. Obediat tandem, ac post triginta dies, omni excusatione omissa, Romam veniat, ubi illius causae iuxta canones finis imponatur. Interim sacra communione ob superbiam privatus maneat, nec Paulino episcopo, nec Honorato archidiacono sit molestus.

1 Gregorius Maximo arreptori Ecclesiae Salonitanae.
2 Dum scriptis nostris, quaesitis quibusdam excusationibus, differs obedientiam exhibere, dum pro veritatis satisfactione toties a nobis admonitus venire postponis, iis quae adversum te dicta sunt fidem ex hoc magis accommodas; et vel si qua alia deesse videbantur, quae gravent aut noceant, id agis ut sola dilatio faciat et accuset te esse culpabilem.
3 Humiliare tandem, et obedientiae te submitte, atque ad nos sine excusatione aliqua venire festina, ut, requisita et cognita veritate, secundum Dei timorem, quidquid aequum canonicumque fuerit decernatur.
4 Certus enim esto quia iustitiam tibi et canonum statuta servabimus, atque causae tuae, revelante Domino, veritatis auctore, amicum iustitiae finem imponemus.
5 Nam quod postulas (Grat. caus. 6, q. 5, can. 1), ut illuc personam dirigere debeamus, qua praesente de his quae dicuntur possit esse probatio, esset utcunque excusabile, si unquam ratio ei qui accusatur necessitatem probationis imponeret.
6 At postquam non tibi, sed accusatoribus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante, venire non desinas; et aut sine mora aderit accusator, qui ea quae de simoniaca haeresi vel aliis dicta sunt congruenti probatione suffulciat; aut certe in his quae ad salubritatem negotii ipsius pertinent, interveniente beato Petro apostolorum principe, dispensatio iusta proveniat; quatenus nulla nos ante Deum dissimulatione, pro eo quod haec ad nostram conscientiam pervenere, reatus culpa possit confundere.
7 Quod vero indicas serenissimos dominos ut illic debeat esse cognitio praecepisse, nos quidem nullas eorum alias de hac re, nisi ut ad nos venire debeas, iussiones accepimus.
8 Sed et si forsitan pro reipublicae suae utilitate, quae divina sibi largitate concessa est, multa cogitantibus et in diversis sollicitudinibus occupatis suggestum, et eorum est iussio per obreptionem elicita, postquam et nobis et omnibus notum est piissimos dominos disciplinam diligere, ordines servare, canones venerari, et se in causis sacerdotalibus non miscere, instanter exsequimur quod et illorum iuvat animam atque rempublicam, et ad quod nos terribilis tremendique iudicis respectus impellit.
9 Quiesce ergo a cunctis excusationibus, et huc adesse non differas, ut, veritatis indagatione roborati, causae tuae tandem terminum imponamus.
10 Quod autem valde te pertimescere ac omnino trepidare cognovimus ne hoc fortasse in te ulciscamur, quod sine nostro consensu ad sacerdotalem ordinem cognosceris inordinate prorupisse, intolerabilis quidem culpa est; sed hanc secundum iussiones serenissimi domni imperatoris, si nequaquam amplius in contumaciae tuae errore perstiteris, laxamus, atque de hac re contra te minime movemur.
11 Sed alia quae nobis dicta sunt irrequisita praeterire non patimur.
12 Quia vero dudum scripta tibi transmisimus, ut quoadusque voluntatem eiusdem serenissimi domini cognosceremus, missarum solemnia nullo modo celebrare auderes, sed tu elata mente egisti callide ne eadem scripta susciperes, quae tamen eorum esset sententia quoquo modo cognovisti, sed servare noluisti; ideoque ea quae tibi prius scripta transmisimus confirmamus, ut missarum solemnia celebrare non audeas, donec omnia quae contra te dicta sunt subtiliter inquisita fuerint ac discussa.
13 Quod si perverso forsitan ausu celebrare praesumpseris, ab interdictae pridem communionis interminatione liberum te non esse cognoscas.
14 Nam etiamsi alii excessus desint, pro hac solummodo culpa superbiae, dominici te corporis ac sanguinis communione privamus.
15 Pro qua re obedientiam quam decet exhibens, ad nos summopere, sicut diximus, venire festina, ita ut triginta dierum spatium habeas, quatenus iter tuum praepares, et, omni excusatione postposita, huc adesse non differas.
16 Si qua autem a iudicibus, vel manu militari, vel a populo ad contradicendum itineri tuo occasio fuerit exorta, qua calliditate agatur agnoscimus.
17 Ipse ergo iam videas quam vel hic hominibus, vel in futuro iudicio omnipotenti Deo de tua reddas obligatione rationem, qui districtam in te ex tuo contemptu provocasti sententiam.
18 Praeterea pervenit ad me quia Paulinus frater et coepiscopus meus, et Honoratus Ecclesiae Salonitanae archidiaconus, pro eo quod praesumptioni tuae noluerunt praebere consensum, graves a te molestias patiantur, ita ut, datis fideiussoribus, sint constricti, quatenus eis civitatem vel domos suas egredi omnino non liceat.
19 Quod si ita est, vel sero iam ad sensus salutis rediens, scriptis praesentibus acceptis, ab utrorumque te suspende molestia, ut eis libera sit licentia vel ad me veniendi si voluerint, vel quomodolibet alibi pro suis utilitatibus proficisci.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXV. AD SEVERUM EPISCOPUM. Visitationem Ecclesiae Ravennatis commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD RAVENNATES. Commissam Severo Ravennatis Ecclesiae visitationem.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37 > 25a