Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXIV. AD MARINIANUM EPISCOPUM. Probat nonnullos immerito conqueri quod causa inter Ravennatem Ecclesiam et Claudium abbatem Romae discutiatur; aequam spondet sententiam.
1 | Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. |
2 | Scripta fraternitatis vestrae Virgilio diacono deferente suscepimus, in quibus indicastis quosdam de clero et populo clamitasse contra leges et canones esse ut inter Ecclesiam vestram et Claudium abbatem causa hic examinari ac iudicari debeat. |
3 | Qui si ecclesiasticum ordinem, vel inter quos agitur, nossent advertere, se a superflua querela modis omnibus abstinerent, praesertim quia nec causa dici illic potuit, ubi se praedictus abbas a decessore vestro questus est iniustitiam pertulisse, et ex ea hactenus laborare. |
4 | Hoc enim poterat fortassis opponi, si non ad maiorem recurreret, et apud eum causae suae perteret meritum terminari. |
5 | Nunquid non ipse nosti quia causa quae a Ioanne presbytero contra Ioannem Constantinopolitanum fratrem et coepiscopum nostrum orta est secundum canones ad sedem apostolicam recurrit, et nostra est sententia definita? Si ergo de illa civitate ubi princeps est ad nostram causa cognitionem deducta est, quanto magis negotium quod intra vos est, hic est veritate cognita terminandum? Vos autem ibi stultorum verba non moveant, nec per nos credatis aliquod dispendium Ecclesiae vestrae fieri. |
6 | Nam si servum Dei Secundinum diaconum vestrum atque Castorium notarium nostrum requiratis, ab eis agnoscetis qualiter causam istam iam decessor vester voluerit ordinare. |
7 | Fraternitas autem vestra sapienter egit personas pro negotio ipso transmittere, et verba inania non audire. |
8 | Confidimus autem in omnipotenti Deo quia, examinata subtilius veritate, ita Deo placitus huic causae finis imponetur, ut nec aliqua denuo querela remaneat, nec pars quaelibet contra iustitiam praegravetur. |
9 | Spatam vero quam apud decessorem vestrum dilectissimus filius noster Petrus diaconus tunc illic defensor reliquerat nobis, per Secundinum servum Dei atque Castorium notarium, praesentium portitores, transmittite. |